CALUMNIA et IMPUDENTIA

CALUMNIA et IMPUDENTIA
CALUMNIA et IMPUDENTIA
apud Athenienses suas habuerunt aras, ut testis est Theophrastus apud Diogenianum: ita vero Calumnia efficta fuit ab Apelle. in dextra quidem sedet vir permagnas habens aures, quales ferme Midae feruntut: manum longe ille protendit accedenti Calumniae: curcum ipsum vero sunt mulieres duae Ignorantia et Suspicio. Ex adverso Calumnia, mulier ornata et pulchra, sed aspectu ardens et in iram et rabiem concita: laevâ faciem accensam praeferens, dextrâ adolescentem quendam per capillos trahere videbatur, qui manus ambas ad caelum tendebat superosque obtestabatur; praecedebat vir pallidus, impurus, acute intuens, his propemodum similis, qui longiori morbô sunt confecti. Hunc, Invidiam vel Livorem, facile cognoscas coniecturâ. Pone duae erant aliae mulieres, Calumniam dirigentes et adornantes: altera quidem Insidiae, altera vero Deceptio, vel Fallacia, feu Fraus: a tergo sequebatur Paenitentia, pullas lacerasque vestes induta, quae retro caput inflectens, flens ac lugens, pudore venientem veritatem excipere videbatur. Coeterum de Calumnia vide plura infra ubi de Delatoribus et Sycophantis, it. Remmia lex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ANCHIALUS — I. ANCHIALUS Astrologus, cuius meminit. Cicer. l. Divinat. II. ANCHIALUS Iudaeorum Deus, ut quidam colligunt ex loco Martialis l. 11. epigr. 95. Ecce negas, iurasque mihi per templa Tonantis, Non credo: iura verpe per Anchialum. Salmas. l. de… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”